CHAURUS seu CHORUS

CHAURUS seu CHORUS
CHAURUS seu CHORUS
ventus inter Favonium et Septentrioem Vitruvio, l. 1. c. 6. cui Plinius suffragatur, l. 18. c. 34 Hinc Gratius in Cynegetico, v. 296.
Verum ubi Chaurino perfirinxit frigore vesper,
Ire placet.
Ab Occidente nempe hic ventus, sed a parte Septentrionis; ideo frigidus. Virg. Georg. l. 3. v. 278.
In Boream Chaurumque -----
Graecis Α᾿ργέςτης, Calabris Iapyx, alias Corus. Sed melius cum aspiratione; origo nominis ex Graeco χωρὸω2, quod idem ac χωρίτης vel ἐγχώριος, indigena; sicut δημὸς idem ac δημότης. An a verbo χωρεῖνς quod cum impetu et violentia eat, quemadmodum φορὸς ἄνεμος, ἀπὸ τȏυ φορεῖν, quem ferentem ventum Latini appellant. Seneca, l. 5. Natur. Quaest. c. 16. Chauri violenta vis est et in unam partem rapax. Certe Thucydides τοὺς εντόνως καὶ ἐργῇ χωροῦντας vocat, qui in proelio incipiundo cum impetu proruunt et clamore, quibus opponit τοὺς μετα ῥυθμοῦ βαίνοντας, qui sedatô et clementi gradu eunt in hostem. Sunt tamen qui et a Chonibus, gente Oenotrica, quorum regionem dictam Χώνην postea tenuêre Lucani, ventum appellatum velint; Sic enim eum ex ea parte flantem Thurii aut Tarentini Χῶνον, inde Latini Chorum et Chaurum, dixisse poterunt: Sed illud alterum verum est. Salmas. ad Solin. p. 1260. Vide quoque in vocibus Argestes, Chorus, Iapyx.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • CHORUS — I. CHORUS pars Comediae, una ex accessoriis, inter actum et actum: vel pars est, post actum introducta cum concentu. Dicebatur autem sic primo, multitudo canentium saltantiumque cum tibicine: idque antiquitus circa aras Deûm, Virg. aen. l. 6. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VENTUS — a veniendo; insigne Meteorum est, e quo Auguria quoque Veteribus captari consuevisle, testatur Luctatius Grammaticus ad l. 3. Thebaid. v. 665. ubi Statius, Ventisque aut alite visâ Bellorum proferre diem. Solent enim, inquit, Augures Ventorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”